Novena alla Madonna del Carmine (07-15 luglio)

Unknown

Flos Carmeli, vitis florigera,
splendor coeli, Virgo puerpera,
singularis.

Mater mitis, sed viri nescia,
carmelitis esto propitia,
stella maris.

Radix Iesse, germinans flosculum,
hic adesse me tibi servulum
patiaris.

Inter spinas quae crescis lilium,
serva puras mentes fragilium,
tutelaris!

Armatura fortis pugnantium,
furunt bella tende praesidium
scapularis

Per incerta prudens consilium,
per adversa iuge solatium
largiaris.

Mater dulcis, Carmeli domina,
plebem tuam reple laetitia
qua bearis.

Paradisi clavis et ianua,
fac nos duci quo, Mater, gloria
coronaris. Amen

flos-carmeli